Jump to content

Ludovicus Henricus Bojanus

E Vicipaedia
Ludovicus Henricus Bojanus

Ludovicus Henricus Bojanus (Bouxwiller in urbe Alsatiae die 16 Iulii 1776 natus; Darmstadii die 2 Aprilis 1827 mortuus) fuit medicus Germanicus, qui hodie praesertim ob opera zoologica memoratur.

Anno 1797 lauream doctoralem medicinae et chirurgiae in Universitate Ienensi adeptus est. Postea etiam Vindobonae studiorum causa per aliquot tempus mansit. Anno 1804 in professorem medicinae veterinariae in Universitate Vilnensi electus est. Vilnam anno 1806 advenit, ubi praelectiones anatomes comparatae habere coepit. Bojanus lectioni auctorum Romanorum (praesertim Taciti et Suetonii) deditus est ad perfectionem in lingua Latina acquirendam, unde ad audiendas praelectiones eius non solum qui studiis incumbebant, sed etiam permulti homines e civitate Vilnensi propter elegantem sermonem atque optimas imagines ad illustrandas expositiones pictas veniebant.

Anno 1812 copias Napoleonis effugavit, sed post biennium Vilnam reversus est, ibique remansit, reiecta invitatione Berolinensium ad munus professoris implendum. Anno tamen 1824 ob morbum Darmstadium petiit, unde et Vilnam haud amplius rediit.[1][2]

Investigationes

[recensere | fontem recensere]

Inter opera eius praenitent praesertim duo volumina, quae Anatome testudinis Europaeae[3] atque De uro nostrate eiusque sceleto commentatio[4] inscribuntur.

Una e tabulis Anatomes testudinis Europaeae ab ipso Bojano delineatis

In libro Anatome testudinis Europaeae descriptionem minutissimam testudinis, hodie Emys orbicularis nuncupatae, dedit. Ad anatomen huius speciei investigandam Bojanus dissectionem circiter quingentorum testudinum perfecit. Qui liber etiam hodie usitatissimus remanet, inter alia ob tabulas ab ipso Bojano, in arte pictoria exercitato, delineatis.[3][1]

In volumine De uro autem Bovidarum species duas inter se diversas in Europa media habitasse primus monstravit, Bisontem bonasum nempe, iam a Linnaeo descriptum, atque Bovem primigenium, cui nomen ipse imposuit.[4][1][5]

Elementa carapacis Emydis orbicularis separatim pictae (tabula e libro Bojani, ab ipso etiam delineata)

Opera eius ad septuaginta numerantur, ubi de diversis scripsit, ut puta de calceatu equino, de constitutione scholarum veterinariarum, de Bivalvibus et de Platyhelminthibus.[2]

Commemoratio

[recensere | fontem recensere]

Organa excretoria Bivalvium, a Bojano primum descripta, nunc organa Bojani dicuntur.[6]

In eius honorem Lisowicia bojani, reptile fossile (Triadicum) nomen accepit.[7]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  1. 1.0 1.1 1.2 Fedorowicz, op. cit.
  2. 2.0 2.1 Eichwald, op. cit.
  3. 3.0 3.1 Bojanus, Ludovicus Henricus (1819) Anatome Testudinis Europaeae. Vilnae: impensis auctoris, typis Josephi Zawadzki.
  4. 4.0 4.1 Bojanus, Ludovicus Henricus (1825) De uro nostrate eiusque sceleto Commentatio. Academia Caesarea Leopoldino-Carolina Germanica Naturae Curiosorum.
  5. Daszkiewicz, Petrus & Samojlik, Thomas (2019) Corrected date of the first description of aurochs Bos primigenius (Bojanus, 1827) and steppe bison Bison priscus (Bojanus, 1827). Mammal Research, 64: 299–300.
  6. Hartog, Marcus M. (1879). Additional note on the organ of Bojanus. Journal of Anatomy and Physiology, 13 (4): 578.
  7. Sulej, Thomas & Niedźwiedzki, Gregorius (2019) An elephant-sized Late Triassic synapsid with erect limbs. Science, 363 (6422): 78–80.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Treccani •