Jump to content

Leo XIV

E Vicipaedia
Wikidata Leo XIV
Res apud Vicidata repertae:
Leo XIV: imago
Leo XIV: imago
Leo XIV: subscriptio
Leo XIV: subscriptio
Nativitas: 14 Septembris 1955; Sicagum
Patria: Civitates Foederatae Americae, Peruvia, Civitas Vaticana
Nomen nativum: Robert Francis Prevost

Pontificatus

2025
Praecessor: Franciscus

Leo XIV[1][2][3] (natus Robert Francis Prevost, nostra lingua Robertus Franciscus Prevost, Sicagi die 14 Septembris 1955) est Episcopus Romanus Augustinianus, a die 8 Maii 2025 papa Ecclesiae Catholicae et dux Civitatis Vaticanae, primus papa e Civitatibus Foederatis oriundus, et primus ex America Septentrionali, primusque Peruvianus civis;[4] secundus ex America post decessorem eius Franciscum. Primus papa est Ordinis Fratrum Sancti Augustini,[5] quamquam septimus qui Regulam Sancti Augustini sequitur,[6] Eugenio IV (13831447) succedens.

Inter annos 2001 et 2013 fuit prior generalis ordinis Augustinorum, dehinc inter annos 2015 et 2023 episcopus Chiclayo in Regione Lamayequensi in Peruvia. Die 8 Maii 2025 per conclave electus est papa. Nomen sibi imposuit Leonis XIV, primum a Leone XIII (1810-1903).[7]

Robertus Prevost quinque linguis loquitur: Anglice, Hispanice, Italiane, Gallice et Lusitanice, et Latine Germaniceque legit.[8][9]

Leo sententiam insignium episcopalium excerpit homiliae cuidam istius Augustini (Enarrationes in Psalmos 127,3), nempe: Nos multi in illo uno unum.[10]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]